TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Intellexit Asaph, quia in titulo Psalmi, Intellectus Asaph. Et quid ait? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Hac nos clamamus, Jam non est propheta; et nos non cognoscet adhuc: hac autem Deus noster, rex noster, qui est ante saecula, quia ipse est in principio Verbum, per quod facta sunt saecula; operatus est salutem in medio terrae. Deus ergo rex noster ante saecula, quid fecit? Operatus est salutem in medio terrae; et ego adhuc clamo quasi desertus. Ille operatur salutem in medio terrae; et ego remansi terra. Intellexit Asaph bene, quia Intellectus Asaph. Quare enim ista, aut qualem salutem operatus est Christus; nisi ut discerent homines aeterna desiderare, non semper temporalibus inhaerere? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Dum nos clamamus, Usquequo, Domine, exprobrabit inimicus in finem? usquequo irritat adversarius? usquequo manum tuam avertis a sinu tuo? Cum haec dicimus, Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae; et nos dormimus. Jam vigilant Gentes; et nos stertimus, et tanquam nos Deus deseruerit, in somnis deliramus. Operatus est salutem in medio terrae.