TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12] . Audi jam ipsam resurrectionem: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia. Quis est saccus? Mortalitas. Saccus de capris conficitur et de hoedis, et caprae et hoedi inter peccatores ponuntur 34Matth. XXV, 32. Dominus de numero nostro saccum solum accepit, non assumpsit meritum sacci. Meritum sacci, peccatum est: saccus ille, mortalitas est. Assumpsit propter te mortalitatem, qui meritum mortis non habebat. Meritum enim mortis ille habet qui peccat: ille autem qui non peccavit, non habuit meritum sacci. Alio loco ipsius est vox dicentis: Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio 35Psal. XXXIV, 13 . Quid est hoc, induebam me cilicio? Hoc opponebam persequentibus, quod habeo de cilicio. Ut hominem illum putarent, abscondit se ab oculis persequentium; quia indigni erant persecutores qui viderent indutum cilicio. Ergo, conscidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia.

Notes

  1. 34. Matth. XXV, 32
  2. 35. Psal. XXXIV, 13