TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Potest autem merito movere quomodo fuerint christi appellati, antequam esset unctio, ex qua hoc nomen impositum est regibus: quod a Saüle coepit, cui David successit in regno; atque inde caeteri et reges Judae et reges Israel continuatione sacratae consuetudinis unguebantur: in qua unctione figurabatur unus verus Christus, cui dictum est, «Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis» 40Psal. XLIV, 8 . Unde ergo illi jam tunc christi appellabantur? Nam prophetas eos fuisse, legimus de Abraham; et utique, quod de illo manifeste dictum est, hoc et de illis intelligendum est. An ideo christi, quia etiamsi latenter, jam tamen christiani? quamvis enim caro Christi ex illis, tamen Christus ante illos: quod et Judaeis respondit, dicens, «Antequam Abraham fieret,» «ego sum.» Quomodo autem hunc illi ignorarent, aut in eum non crederent; cum propterea prophetae dicerentur quia licet occultius, tamen Dominum praenuntiabant? Unde aperte ipse dicit: «Abraham concupivit videre diem meum, et vidit, et gavisus est» 41Joan. VIII, 58, 56 . Non enim quisquam praeter istam fidem quae est in Christo Jesu, sive ante ejus incarnationem, sive postea, reconciliatus est Deo; cum sit ab Apostolo veracissime definitum: «Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus» 42I Tim. II, 5 .

Notes

  1. 40. Psal. XLIV, 8
  2. 41. Joan. VIII, 58, 56
  3. 42. I Tim. II, 5