TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Psalterium jucundum cum cithara.» Memini nos aliquando differentiam psalterii et citharae intimasse Charitati vestrae: studiosi qui meminerunt, recognoscant; qui vel non audierunt, vel non meminerunt, discant. Istorum duorum organorum musicorum, et psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde canorae chordae redduntur, in superiore parte habet; deorsum feriuntur chordae, ut desuper sonent: in cithara vero haec eadem concavitas ligni partem inferiorem tenet; tanquam illud sit de coelo, hoc de terra. Coelestis enim est praedicatio verbi Dei; sed si exspectamus coelestia, non simus pigri ad operanda terrena; quia «psalterium jucundum,» sed «cum cithara.» Hoc alio modo dictum est quod supra, «Accipite psalmum, et date tympanum:» hic pro psalmo psalterium, pro tympano cithara posita est. Hoc tamen admoniti sumus, ut praedicationi verbi Dei corporalibus respondeamus operibus.