[vers. 18-20.] Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Quamdiu generatio prava et amaricans, et quae cor non dirigit suum 36Psal. LXXVII, 8, 9? Dicat Asaph: Ostendat se misericordia tua; fac bene cum vinea tua, perfice illam, quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret 37Rom. XI, 25, 26 . Demonstrata facie tua super virum dexterae tuae quem confirmasti tibi, non discedimus a te: quamdiu nos increpas? quamdiu accusas? Hoc fac, et non discedimus a te: Vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Tu nobis dulcis eris; vivificabis nos. Nam prius amabamus terram, non te; sed mortificasti membra nostra quae sunt super terram 38Coloss. III, 5. Illud enim Vetus Testamentum habens promissa terrena, hoc videtur suadere, ne gratis colatur Deus; sed quia aliquid dat in terra, ideo diligatur. Quid amas, ut Deum non ames? dic mihi. Ama, si potes, aliquid quod ille non fecit. Circumspice universam creaturam; vide utrum alicubi cupiditatis visco tenearis, et a diligendo Creatore impediaris, nisi ea re quam creavit ipse quem negligis. Quare autem amas ista, nisi quia pulchra sunt? Possunt esse tam pulchra, quam ille a quo facta sunt? Miraris haec, quia illum non vides: sed per ea quae miraris, ama quem non vides. Interroga creaturam; si a seipsa est, remane in illa: si autem ab illo est, non ob aliud perniciosa est amatori, nisi quia praeponitur Creatori. Quare hoc dixi? Propter versum istum, fratres. Mortui ergo erant, qui propterea Deum colebant ut eis secundum carnem bene esset: sapere enim secundum carnem mors est 39Rom. VIII, 6; et mortui sunt qui non Deum gratis colunt, id est, quia ipse bonus est, non quia dat talia bona quae dat et non bonis. Pecuniam vis a Deo? Habet et latro. Uxorem, fecunditatem filiorum, salutem corporis, dignitatem saeculi? Attende quam multi mali habent. Hoc est totum propter quod eum colis? Nutabunt pedes tui, putabis te sine causa colere, quando in eis vides ista qui eum non colunt 40Psal. LXXII, 2. Ergo ista dat omnia etiam malis; se solum servat bonis. Vivificabis nos: nam mortui eramus, quando terrenis rebus inhaerebamus; mortui eramus, quando terreni hominis imaginem portabamus. Vivificabis nos: innovabis nos; vitam interioris hominis dabis nobis. Et nomen tuum invocabimus: id est, te diligemus. Tu nobis dulcis eris remissor peccatorum nostrorum; tu eris totum praemium justificatorum. Domine Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus. EXPLICIT TOMI QUARTI PARS PRIOR.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 36. Psal. LXXVII, 8, 9
- 37. Rom. XI, 25, 26
- 38. Coloss. III, 5
- 39. Rom. VIII, 6
- 40. Psal. LXXII, 2