[«vers.» 84.] «Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?» In Apocalypsi est ista vox martyrum, et eis imperatur patientia donec fratrum eorum numerus impleatur 308Apoc. VI, 10, 11 . De diebus ergo suis interrogat corpus Christi, qui futuri sunt in hoc saeculo. Et ne quisquam putaret ante hic Ecclesiam non futuram, quam finis saeculi venerit, et aliquid temporis futurum in hoc saeculo, quo Ecclesia jam non sit in terris; propterea cum quaesisset de diebus suis, adjunxit etiam de judicio, profecto demonstrans usque ad judicium, in quo de persecutoribus ejus est futura vindicta, ipsam quoque in terris futuram. Si autem quemquam movet cur quaerat quod cum discipuli quaererent, Magister respondit, «Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate» 309Act. I, 7 ; cur non credamus isto loco psalmi hujus esse prophetatum hoc ipsum illos fuisse quaesituros, et Ecclesiae vocem, quae hic tanto ante praedicta est, illorum interrogatione completam?