TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et sustulit eum de gregibus ovium; de post festantes accepit eum, pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Ille quidem David, ex cujus semine caro Christi est, ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum translatus est: noster autem David, ipse Jesus, ab hominibus ad homines, a Judaeis ad Gentes; tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves ablatus atque translatus est. Non sunt enim modo in terra illa Ecclesiae Judaeae in Christo, quae fuerunt circumcisorum recenti passione et resurrectione Domini nostri; de quibus dicit Apostolus: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Dominum 123Gal. I, 22-24 . Jam hinc illae Ecclesiae transierunt populorum circumcisorum; ac per hoc in Judaea quae modo in terra est, non est modo Christus: ablatus est inde; nunc Gentium greges pascit. Sane de post fetantes inde acceptus ost. Illae quippe priores fuerunt tales, de qualibus dicitur in Cantico canticorum uni Ecclesiae quae constat ex multis, id est uni gregi cujus membra sunt multi greges; de talibus ergo dicitur: Dentes tui, id est, per quos loqueris, vel per quos in corpus tuum, velut manducando, caeteros trajicis; hoc itaque significantes dentes tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in eis 124Cant. IV, 2 . Deposuerunt enim tunc velut vellera onera saeculi, quando ante pedes Apostolorum venditarum rerum suarum pretia posuerunt 125Act. II, 45, et IV, 34, ascendentes de lavacro illo, de quo eos admonet apostolus Petrus, sollicitos quod Christi sanguinem fuderint, et dicit. Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra 126Act. II, 38 . Geminos autem creaverunt, opera scilicet duorum praeceptorum geminae charitatis, dilectionis Dei, et dilectionis proximi: unde sterilis non erat in eis. De post has oves fetantes David noster acceptus, nunc alios greges pascit in Gentibus, et ipsos Jacob et Israel: sic enim dictum est, Pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Non enim, quia ex Gentibus sunt istae oves, ideo ab illo semine alienatae sunt, quod est Jacob et Israel. Semen est enim Abrahae, semen promissionis, de quo ei Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen 127Gen. XXI, 12 . Quod exponens Apostolus: Non, inquit filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine 128Rom. IX, 8 . Ex gentibus enim erant fideles quibus dicebat, Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum repromissionem haeredes 129Gal. III, 29 ? Quod vero ait, Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam, more suo Scriptura repetivit eamdem sententiam. Nisi forte quispiam sic distinguere velit, ut hoc tempore Jacob serviat; tunc autem sit aeterna haereditas Dei quando videbit Deum facie ad faciem, unde Israel nomen accepit 130Gen. XXXII, 28.

Notes

  1. 123. Gal. I, 22-24
  2. 124. Cant. IV, 2
  3. 125. Act. II, 45, et IV, 34
  4. 126. Act. II, 38
  5. 127. Gen. XXI, 12
  6. 128. Rom. IX, 8
  7. 129. Gal. III, 29
  8. 130. Gen. XXXII, 28