Commendatur ergo humilitas David, commendatur mansuetudo David; et dicitur Deo, «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» Ad quam rem «memento, Domine, David? Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob.» Ergo ad hoc memento, ut impleat quod promisit. Ipse David vovit tanquam in potestate habens, et rogat Deum ut impleat quod vovit: est devotio voventis, sed est humilitas deprecantis. Nemo praesumat viribus suis se reddere quod voverit: qui te hortatur ut voveas, ipse adjuvat ut reddas. Quid ergo vovit videamus, et hinc intelligimus quemadmodum sit accipiendus in figura David. David autem interpretatur, Manu fortis. Erat enim magnus belligerator. Praesumens quidem de Domino Deo suo, confecit bella omnia, prostravit omnes inimicos suos, Deo se adjuvante, quemadmodum se habebat illius imperii dispensatio; praefigurans tamen fortem manu quemdam ad debellandos inimicos, diabolum et angelos ejus. Hos autem inimicos Ecclesia debellat. Et quomodo debellat? Mansuetudine. Mansuetudine enim ipse Rex noster vicit diabolum. Saeviebat ille; iste sufferebat: victus est qui saeviebat; vicit qui sufferebat. In ista mansuetudine corpus Christi, quod est Ecclesia, vincit inimicos. Sit manu fortis, operando vincat. Cum autem corpus Christi est et templum, et domus, et civitas; et ille qui caput corporis est, et habitator domus est, et sanctificator templi est, et rex civitatis est: quomodo Ecclesia omnia illa, sic Christus omnia ista. Quid ergo vovimus Deo, nisi ut simus templum Dei? Nihil gratius ei possumus offerre, quam ut dicamus ei quod dicitur in Isaia, «Posside nos» 5Isai. XXVI, 13 . Et quidem in istis possessionibus terrenis patrifamilias praestatur, quando ei datur possessio: non sic est possessio, quae est Ecclesia; ipsi possessioni praestatur, ut a tali possideatur.