[vers. 1.] De octavo, hic videtur obscurum; nam caetera in hoc titulo manifestiora sunt. Visum est autem nonnullis diem judicii significare, id est tempus adventus Domini nostri, quo venturus est judicare vivos et mortuos. Qui adventus, computatis annis ab Adam, post septem annorum millia futurus creditur; ut septem annorum millia tanquam septem dies transeant, deinde illud tempus tanquam dies octavus adveniat. Sed quoniam dictum est a Domino: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate 1Act. I, 7 , et: De die vero et illa hora nemo scit, neque angelus, neque virtus, neque Filius, nisi solus Pater 2Matth. XXIV, 36 , et illud quod scriptum est, tanquam furem venire diem Domini 3I Thess. V, 2, satis aperte ostendit neminem sibi oportere arrogare scientiam illius temporis, computatione aliqua annorum. Si enim post septem millia annorum ille dies venturus est, omnis homo potest annis computatis adventum ejus addiscere: ubi erit ergo, quod nec Filius hoc novit? Quod utique ideo dictum est, quia per Filium homines hoc non discunt, non quod apud se ipse non noverit, secundum illam locutionem, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat 4Deut. XIII, 3 , id est, scire faciat vos; et, Exsurge, Domine 5Psal. III, 7 , id est, fac nos exsurgere. Cum ergo ita dicatur nescire Filius hunc diem, non quod nesciat, sed quod nescire faciat eos quibus hoc non expedit scire, id est, non eis hoc ostendat; quid sibi vult nescio quae praesumptio, quae annis computatis certissimum sperat post septem annorum millia diem Domini?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. Act. I, 7
- 2. Matth. XXIV, 36
- 3. I Thess. V, 2
- 4. Deut. XIII, 3
- 5. Psal. III, 7