TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ille enim qui habet altissimam in secreto domum, habet etiam in terra tabernaculum. Tabernaculum ejus in terra, Ecclesia ejus est adhuc peregrina. Sed hic quaerendus est, quia in tabernaculo invenitur via, per quam venitur ad domum. Etenim cum effunderem super me animam meam, ad attingendum Deum meum, quare hoc feci? Quoniam ingrediar in locum tabernaculi. Nam extra locum tabernaculi errabo quaerens Deum meum. Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In locum tabernaculi ingrediar, admirabilis tabernaculi, usque ad domum Dei. Jam enim multa admiror in tabernaculo. Ecce quanta admiror in tabernaculo! Tabernaculum enim Dei in terra, homines sunt fideles: admiror in eis ipsorum membrorum obsequium; quia non in eis regnat peccatum ad obediendum desideriis ejus, nec exhibent membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibent Deo vivo in bonis operibus: animae servienti Deo membra corporalia militare admiror 14Id. VI, 12, 13. Respicio et ipsam animam obedientem Deo, distribuentem opera actus sui, frenantem cupiditates, pellentem ignorantiam, extendentem se ad omnia aspera et dura toleranda, justitiam et charitatem impendentem caeteris. Miror et istas virtutes in anima: sed adhuc in loco tabernaculi ambulo. Transeo et haec: et quamvis admirabile sit tabernaculum, stupeo cum pervenio usque ad domum Dei. De qua domo dicit in alio psalmo, cum proposuisset sibi quamdam duram et difficilem quaestionem, quare in hac terra plerumque bene est malis, et male est bonis, et ait: Suscepi cognoscere, hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima 15Psal. LXXII, 16, 17 . Ibi est enim fons intellectus, in sanctuario Dei, in domo Dei. Ibi intellexit iste in novissima, et solvit quaestionem de felicitate iniquorum, et labore justorum. Quomodo solvit? Quia mali cum hic differuntur, ad poenas sine fine servantur; et boni cum hic laborant, exercentur, ut in fine haereditatem consequantur. Et hoc ille in sanctuario Dei cognovit, intellexit in novissima. Ascendens tabernaculum, pervenit ad domum Dei. Tamen dum miratur membra tabernaculi, ita perductus est ad domum Dei, quamdam dulcedinem sequendo, interiorem nescio quam et occultam voluptatem, tanquam de domo Dei sonaret suaviter aliquod organum: et cum ille ambularet in tabernaculo, audito quodam interiore sono, ductus dulcedine, sequens quod sonabat, abstrahens se ab omni strepitu carnis et sanguinis, pervenit usque ad domum Dei. Nam viam suam et ductum suum sic ipse commemorat, quasi diceremus ei, Miraris tabernaculum in hac terra; quomodo pervenisti ad secretum domus Dei? In voce, inquit, exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Festa cum hic homines celebrant suae quoque luxuriae, consuetudinem habent constituere organa ante domos suas, aut ponere symphoniacos, vel quaeque musica ad luxuriam servientia et illicientia. Et ubi audita fuerint haec, quid dicimus qui transimus? Quid hic agitur? Et respondetur nobis, aliqua esse festa. Natalitia, inquit, celebrant, nuptiae hic sunt; ut non videantur inepta illa cantica, sed excusetur festivitate luxuria. In domo Dei festivitas sempiterna est. Non enim aliquid ibi celebratur et transit. Festum sempiternum, chorus Angelorum: vultus praesens Dei, laetitia sine defectu. Dies hic festus ita est, ut nec aperiatur initio, nec fine claudatur. De illa aeterna et perpetua festivitate sonat nescio quid canorum et dulce auribus cordis: sed si non perstrepat mundus. Ambulanti in hoc tabernaculo et miracula Dei in redemptionem fidelium consideranti, mulcet aurem sonus festivitatis illius, et rapit cervum ad fontes aquarum.

Notes

  1. 14. Id. VI, 12, 13
  2. 15. Psal. LXXII, 16, 17