TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Noli ergo mirari: «Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Tabernaculum Dei caro est. In carne inhabitavit Verbum, et caro facta est tabernaculum Deo: in ipso tabernaculo Imperator militavit pro nobis; in ipso tabernaculo ab hoste tentatus est, ne miles deficeret. Et quia ipsam carnem ostendit oculis nostris, quia oculi nostri ista luce gaudent, et visibili lumine isto delectantur, quia in manifestatione posuit carnem suam, ut omnes viderent; ideo psalmus dicit, «In sole posuit tabernaculum suum.» Quid est, «in sole?» In aperto, in manifesto, in luce terrena; id est, in luce quae terras de coelo perfundit, ibi posuit tabernaculum suum. Sed quomodo ibi poneret tabernaculum suum, si non tanquam sponsus procederet de thalamo suo? hoc enim sequitur. «In sole posuit tabernaculum suum:» et quasi diceretur ei, Quomodo? «Et ipse,» inquit, «tanquam sponsus procedens de thalamo suo; exsultavit ut gigas ad currendam viam» 46Psal. XVIII, 6 . Quod est tabernaculum, ipsa est sponsa. Verbum sponsus, caro sponsa, et thalamus uterus virginis. Et quid dicit Apostolus? «Et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia» 47Ephes. V, 31 et 32 . Et quid ipse Dominus in Evangelio? «Igitur jam non sunt duo, sed una caro» 48Matth. XIX, 6 . Ex duobus unum, ex Verbo et carne unus homo, unus Deus. Hoc autem tabernaculum ejus sensit flagella in terra; manifestum est quia flagellatus est Dominus 49Id. XXVII, 26 . Numquid in coelo sentit flagella? Nequaquam. Quare? Quia altissimum posuit refugium suum, ut esset spes nostra; et non ad eum accedent mala, nec flagellum propinquabit tabernaculo ejus. Longe est super omnes coelos, sed pedes habet in terra: caput in coelo est, corpus in terra. Cum autem pedes ipsius flagellarentur et calcarentur a Saulo, clamavit caput: «Saule, Saule, quid me persequeris» 50Act. IX, 4 ? Ecce caput nemo persequitur, ecce caput in coelo: quia Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 51Rom. VI, 9 , «Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Sed ne putemus quia separatum est caput a corpore: discretum est enim locis, sed junctum est affectu; ipsa affectus conjunctio clamavit de coelo, «Saule, Saule, quid me persequeris?» Prostravit enim eum voce objurgante, et levavit dextera miserante. Qui corpus Christi persequebatur, factus est membrum Christi; ut quod faciebat, ipse ibi pateretur.

Notes

  1. 46. Psal. XVIII, 6
  2. 47. Ephes. V, 31 et 32
  3. 48. Matth. XIX, 6
  4. 49. Id. XXVII, 26
  5. 50. Act. IX, 4
  6. 51. Rom. VI, 9