[«vers.» 5.] Et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sonent; sequitur, et dicit: «Converte nos, Domine» «sanitatum nostrarum.» Quod modo narrabat quasi factum esset, quomodo orat ut fiat; nisi quia voluit ostendere praeterita verba se in prophetia dixisse? Nondum autem factum esse quod dicebat jam factum, hinc ostendit, quia orat ut fiat: «Converte nos, Domine sanitatum nostrarum; et averte iracundiam tuam a nobis.» Non jamdudum dicebas, «Avertisti captivitatem Jacob; operuisti omnia peccata eorum: sedasti omnem iram tuam; aversus es ab ira indignationis tuae?» Quomodo hic, «Et averte iracundiam tuam a nobis?» Respondet tibi Propheta: Illa dico quasi facta, quia video futura; quia vero nondum facta sunt, oro ut veniant, quae jam vidi. «Averte iracundiam tuam a nobis.»