Ipse Dominus loculos habebat, quo mittebantur necessaria, et possidebantur nummi propter usus eorum qui cum illo erant et ejus: non enim cum dicitur, «Esurivit» 145Matth. IV, 2; et XXI, 18 , evangelista mentitur. Voluit esurire propter te, ne tu esurias in illo, qui pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur 146II Cor. VIII, 9 . Habuit enim loculos; et dictum est de quibusdam feminis religiosis, quod ambulabant qua ibant pedes ejus evangelizantes, et ministrabant ei de substantia sua. Nominantur illae mulieres in Evangelio, ubi erat quaedam etiam uxor cujusdam Chuzae procuratoris Herodis 147Luc. VIII, 3 . Vide quae fiebant. Futurus erat Paulus nihil tale aliquando quaerens, et omnia provincialibus donans. Sed quia multi infirmi ista quaesituri erant, magis infirmorum personam suscepit Christus. Sublimius Paulus, numquid et Christo! Sublimius Christus, quia misericordius. Cum enim videret Paulum ista non esse quaesiturum, providit ne damnaret quaesiturum, et praebuit exemplum infirmo: quomodo cum videret multos pronos et gaudentes ituros ad martyrium passionis, exsultaturos in ipsa passione, fortes, centenarios maturos ad horreum; quorumdam tamen infirmorum, quos videbat posse conturbari ventura passione, ne deficerent tamen, sed potius voluntatem humanam voluntati Creatoris conjungerent, ipsorum personam voluit suscipere in passione Christus, dicens, «Tristis est anima mea usque ad mortem;» et iterum, «Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Docuit quid esset dicturus infirmus, sed secutus ostendit quid facere deberet infirmus: «Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater» 148Matth. XXVI, 38, 39 . Quomodo ergo in passione infirmorum personam sustinuit, praefigurata illa in corpore suo, quia et illa membra ejus; neque enim frustra dictum est, «Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur» 149Psal. CXXXVIII, 16 : sic et in loculis habendis, et in exigenda quodam modo annona, non petenda, sed praebenda, indigentiam suscepit. Suscepit eum Zacchaeus, et gaudet 150Luc. XIX, 6 . Cui hoc bonum? Christo, an Zacchaeo? Vere, si non susciperet Zacchaeus, non erat ubi maneret mundi fabricator? aut si non pasceret Zacchaeus, indigeret is qui de quinque panibus tot millia hominum saturavit? Cum ergo quisque sanctum suscipit, non suscepto, sed susceptori praestatur. Numquid in illa fame non pascebatur Elias? nonne corvus afferebat panem et carnem, servo Dei serviente creatura 151III Reg. XVII, 6 ? Missus est tamen pascendus ad viduam; non ut militi, sed ut provinciali aliquid praestaretur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 145. Matth. IV, 2; et XXI, 18
- 146. II Cor. VIII, 9
- 147. Luc. VIII, 3
- 148. Matth. XXVI, 38, 39
- 149. Psal. CXXXVIII, 16
- 150. Luc. XIX, 6
- 151. III Reg. XVII, 6