[«vers.» 69.] Denique sequitur, «Multiplicata est super» «me iniquitas superborum:» eorum scilicet quibus non profuit, quod posteaquam deliquit, humiliata est humana natura. «Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.» Quantalibet, inquit, abundet iniquitas, non in me refrigescet charitas 253Matth. XXIV, 12 . Tanquam ille hoc dicit, qui in ejus suavitate justificationes Dei discit. Quanto magis enim suavia sunt quae jubet qui juvat, tanto magis ea scrutatur amans, ut cognita faciat et faciendo cognoscat; quia perfectius cognoscuntur, cum fiunt.