[«vers.» 6.] Ideo quid debeas facere in difficultate intelligendi, ostendit tibi, cum consequenter dicit: «Suscipiens mansuetos Dominus.» Verbi gratia, non intelligis, parum intelligis, non consequeris: honora Scripturam Dei, honora verbum Dei, etiam non apertum; differ pietate intelligentiam. Noli protervus esse accusare aut obscuritatem, aut quasi perversitatem Scripturae. Perversum hic nihil est; obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum. Ergo quando obscurum est, medicus illud fecit, ut pulses: voluit, ut exercereris in pulsando; voluit, ut pulsanti aperiret 27Matth. VII, 7 . Pulsando exerceberis; exercitatus, latior efficieris; latior factus, copies quod donatur. Ergo noli indignari quod clausum est; mitis esto, mansuetus esto. Noli recalcitrare adversus obscura, et dicere: Melius diceretur, si sic diceretur. Quando enim potes tu sic dicere aut judicare, quomodo dici expediat? Sic dictum est, quomodo dici debuit. Non corrigat aeger medicamenta sua; novit ea medicus modificare: ei crede, qui te curat. Ideo quid sequitur? «Suscipiens mansuetos Dominus.» Noli ergo resistere adversus clausa Dei; mansuetus esto, ut suscipiat te. Si autem resistis, audi quod sequitur: «Humilians autem peccatores usque ad terram.» Multa genera sunt peccatorum: «Humilians autem peccatores usque ad terram;» quos peccatores, nisi contrarios mansuetis? Ex eo quippe quod ait, «Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram;» speciem quamdam peccatorum ex praedicta mansuetudine voluit intelligi. Peccatores ergo hoc loco immites, et eos qui mansueti non sunt, intelligimus. Quare humiliat usque ad terram? Reprehendunt intelligibilia, terrena sensuri sunt.