[«vers.» 29.] Et quid impedit in via justificationum Dei sic ambulare, ut homo facile possit ad illa etiam mirabilia pervenire? Quid putamus, nisi quod a se amoveri in consequentibus rogat dicens: «Viam iniquitatis amove a me?» Et quia «lex» factorum «subintravit, ut abundaret delictum» 119Rom. V, 20 ; sequitur, et dicit, «Et» «lege tua miserere mei.» Qua lege, nisi lege fidei? Audi Apostolum: «Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non; sed per legem fidei» 120Id. III, 27 . Haec est lex fidei, qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus quod per nosmetipsos implere non possumus; ne ignorantes Dei justitiam, et nostram volentes constituere, justitiae Dei non simus subjecti 121Id. X, 3 . In lege itaque factorum est Dei jubentis justitia; in lege autem fidei, subvenientis misericordia.