[vers. 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: numquid dicerent talia in illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Verbum enim illud per quod facta sunt omnia, non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quoniam tu extraxisti me de ventre: Deus meus , ab uberibus matris meae: nam ante saecula Pater meus, ab uberibus matris meae Deus meus.