«Jubilemus Deo, salutari nostro.» Quid est jubilare? Gaudium verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum est et verbis explicari non potest: hoc est jubilare. Nam consideret Charitas Vestra qui jubilant in cantilenis quibusque, et quasi in certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit, quemadmodum jubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus, verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de gaudio terreno jubilant; nos de gaudio coelesti jubilare non debemus, quod vere verbis explicare non possumus?