[vers. 6.] Exsultabimus in salutari tuo: exsultabimus quod tibi mors nihil nocebit; ita enim nec nobis eam nocere posse monstrabis. Et in nomine Dei nostri magnificabimur: et confessio tui nominis non solum non perdet, sed etiam magnificabit nos.