[«vers.» 31-35.] Sequitur autem, «Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea: neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis, non reprobabo.» Magnum firmamentum promissionis Dei. Filii hujus David, filii sunt sponsi: omnes ergo Christiani, filii ejus dicuntur. Multum est autem quod promittit Deus, quia «Si» Christiani, hoc est, «filii ejus dereliquerint,» inquit, «legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint;» non contemnam eos, neque in perditione dimittam eos: sed quid faciam? «Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum.» Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et verberantis et flagellantis. Sit itaque manus paterna super te, et si filius bonus es, noli repellere disciplinam: quis est enim filius, cui non dat disciplinam pater ejus? Det disciplinam, dum non auferat misericordiam; caedat contumacem, dum tamen reddat haereditatem. Tu si promissa patris bene agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 47Hebr. XII, 5-7 . Peccator filius dedignatur flagellari, cum sine peccato videat Unicum flagellatum? «Visitabo» ergo, ait, «in virga iniquitates eorum.» Sic et Apostolus comminatur: «Quid vultis? in virga veniam ad vos» 48I Cor. IV, 21 ? Absit ut dicerent pii filii, Si cum virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris, quam in blandimento perire praedonis.