[vers. 18.] Ita fit etiam quod sequitur: Currus Dei decem millium multiplex; vel, denum millium multiplex; vel, decies millies multiplex. Unum verbum enim graecum sicut quisque potuit latinorum interpretum transtulit, quod ibi dictum est, μυριοπλάσιον. Latine autem satis exprimi non potuit: quoniam mille apud Graecos χίλια dicuntur, μυριάδες autem plura dena millia; μυριὰς quippe una, decem millia sunt. Ingentem itaque multitudinem sanctorum atque fidelium, qui portando Deum fiunt quodammodo currus Dei, significavit hoc nomine. Hanc immanendo et regendo perducit in finem tanquam currum suum velut in locum aliquem destinatum. Initium enim Christus; deinde qui sunt Christi in praesentia ejus; deinde finis 130I Cor. XV, 23, 24 . Haec est sancta Ecclesia, quae sunt quod sequitur, Millia laetantium. Spe enim sunt gaudentes, donec perducantur in finem quem nunc exspectant per patientiam 131Rom. VIII, 25. Mirifice autem, cum dixisset, Millia laetantium, continuo subjecit, Dominus in illis. Ne miremur quod laetentur; Dominus in illis. Nam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei 132Act. XIV, 21 : sed, Dominus in illis. Ideo etsi sunt quasi tristes, semper tamen gaudentes 133II Cor. VI, 10 ; nec jam in ipso fine quo nondum venerunt, sed spe sunt gaudentes, et in tribulatione patientes 134Rom. XII, 12 , quoniam Dominus in illis, in Sina, in sancto. In nominum hebraeorum interpretationibus invenimus Sina interpretari Mandatum: et alia quaedam interpretatur; sed hoc puto praesenti loco aptius convenire. Reddens enim causam quare laetarentur illa millia, quibus constat currus Dei, Dominus, inquit, in illis, in Sina, in sancto: id est, Dominus in illis, in mandato; quod mandatum sanctum est, sicut dicit Apostolus: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum 135Id. VII, 12 . Sed quid prodesset mandatum, nisi Dominus ibi esset, de quo dicitur: Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate 136Philipp. II, 13 ? Nam mandatum sine Domini adjutorio littera est occidens 137II Cor. III, 6. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum 138Rom. V, 20 . Sed quoniam plenitudo Legis charitas est 139Id. XIII, 10 , ideo per charitatem Lex impletur, non per timorem. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 140Id. V, 5 . Ideo laetantur haec millia. Tantum enim faciunt justitiam Legis, quantum adjuvantur Spiritu gratiae; quoniam Dominus in illis, in Sina, in sancto.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 130. I Cor. XV, 23, 24
- 131. Rom. VIII, 25
- 132. Act. XIV, 21
- 133. II Cor. VI, 10
- 134. Rom. XII, 12
- 135. Id. VII, 12
- 136. Philipp. II, 13
- 137. II Cor. III, 6
- 138. Rom. V, 20
- 139. Id. XIII, 10
- 140. Id. V, 5