[vers. 14.] Ego autem oratione mea ad te, Domine. Ego autem ad te eram. Sed quomodo? Ad te orando. Quando enim malediceris, et quid agas non habes; quando tibi jactantur opprobria, et quomodo corrigas eum a quo jactantur non invenis, nihil tibi restat nisi orare. Sed memento et pro ipso orare. Ego autem oratione mea ad te, Domine. Tempus beneplaciti, Deus. Ecce enim sepelitur granum; exsurget fructus. Tempus beneplaciti, Deus. De hoc tempore et Prophetae dixerunt quod commemorat Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 65II Cor. VI, 2 . Tempus beneplaciti, Deus. In multitutudine misericordiae tuae. Hoc est tempus beneplaciti, In multitudine misericordiae tuae. Nam si non esset multitudo misericordiae tuae, quid nos faceremus de multitudine iniquitatis nostrae? In multitudine misericordiae tuae. Exaudi me in veritate salutis tuae. Quia dixit, misericordiae tuae, subjunxit et veritatem; quia misericordia et veritas universae viae Domini 66Psal. XXIV, 10. Quare misericordia? Dimittendo peccata. Quare veritas? Reddendo promissa. Exaudi me in veritate salutis tuae.