Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Judaeos, et ideo non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione Judaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur. Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tanquam doctor interrogat. Dicerent miseri Judaei: Tu, dic nobis. Maluerunt inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri. Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti respondeamus: «Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius?» Respondeamus omnino quod Judaei, sed non remaneamus ubi Judaei. Recolamus Evangelium quod credimus: «Liber generationis Jesu Christi, filii David.» Non quia interrogamur excidat nobis Christum esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia, christiane, «memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David.» Ergo interrogemur et respondeamus: «Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est?» Dicant concordia ora christiana: «David.» Referat et Doctor, et revocet nobis: «Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.» Quomodo nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus, dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt: ecce Dominus David. Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata jacebamus, Verbum caro factum es, ut habitares in nobis 11Joan. I, 1, 3, 14 : ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed temetipsum exinanisti formam servi accipiens 12Philipp. II, 7 ; inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens, «Quomodo filius ejus est?» non te filium ejus negasti, sed modum quo id fieret inquisisti. «Dicit eum,» inquis, «David Dominum;» quomodo filius ejus est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris quas legebant, et non intelligebant, si in ista interrogatione recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? «Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus» 13Isai. VII, 14; Matth. I, 23 . Accipiet virgo in utero, virgo ex semine David pariet filium, ut sit filius David: erant enim Joseph et Maria de domo et patria David 14Luc. I, 27, 32; et II, 4, 5 . Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed ille quem peperit, «vocabunt nomen ejus Emmanuel, Nobiscum Deus:» ecce habes et Dominum David.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 11. Joan. I, 1, 3, 14
- 12. Philipp. II, 7
- 13. Isai. VII, 14; Matth. I, 23
- 14. Luc. I, 27, 32; et II, 4, 5