TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 14.] Sed quid sequitur? «Deus meus, pone illos ut rotam.» Convenienter quidem accipitur, ut non sint in eo quod cogitant stabiles; verumtamen etiam sic recte posse intelligi existimo, «Pone illos ut rotam,» quod rota ex his quae retro sunt extollitur, ex his quae ante sunt dejicitur: sic fiunt omnes inimici populi Dei. Non enim haec optatio, sed prophetatio est. Adjungit etiam: «Sicut stipulam ante faciem venti.» Faciem dicit praesentiam: nam quae facies est venti, cui nulla lineamenta sunt corporis; cum sit motus, id est, quasi fluctus aeris? Ponitur autem pro tentatione, qua levia et inania corda rapiuntur: