TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nostis quosdam psalmos inscribi Canticum graduum: et ibi quidem in graeca lingua satis evidens est, quid dicat ἀναβαθμῶν. Anabathmi enim gradus sunt, sed ascendentium, non descendentium. Latinus quia non potuit proprie dicere, generaliter dixit: et quoniam gradus appellavit, ambiguum reliquit utrum ascendentium essent, an descendentium. Sed quia non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 1Psal. XVIII, 4, exponit sequentem lingua praecedens; et fit certum in alia, quod ambiguum erat in alia. Quomodo ergo ibi ascendens quidam cantat, sic et hic transiliens. Est autem haec ascensio et ista transilitio, non pedibus, non scalis, non pennis; et tamen si interiorem hominem attendas, et pedibus, et scalis, et pennis. Nam si non pedibus, quomodo dicit homo interior, Non veniat mihi pes superbiae 2Psal. XXXV, 12 ? Si non scalis, quid sunt quas vidit Jacob, ubi erant ascendentes Angeli et descendentes 3Gen. XXVIII, 12? Si non pennis, quis est qui dicit, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam 4Psal. LIV, 7 . Sed in rebus corporalibus aliud sunt pedes, aliud scalae, aliud pennae. Intus autem et pedes, et scalae, et pennae affectus sunt bonae voluntatis. His ambulemus, his ascendamus, his volemus. Cum ergo audit quisque transilientem hunc, et imitari eligit, non quaerat levitate corporis transilire fossas, aut aliqua altiuscula praevolare saliendo: sed quod ad corpora attinet dico: nam fossas etiam transilit. Succensa igni et effosa, quae ab increpatione vultus tui peribunt 5Psal. LXXIX, 17 . Quae sunt enim succensa igni et effossa, quae ab increpatione Domini peribunt, nisi peccata? Succensa igni sunt, quae facit male ardens cupiditas: et effossa sunt, quae facit male jacens timiditas. Hinc enim peccata omnia, aut cupiendo, aut timendo. Transiliat ergo iste omnia quibus teneri posset in terra: erigat scalas suas, exserat pennas suas, videat utrum quisquam agnoscat hic se: imo vero in Domini gratia multi se agnoscunt, qui forte jam vilem habentes mundum, et omnia quae delectant in mundo, eligunt recte vivere, dum hic vivunt in gaudiis quibusdam spiritualibus. Et haec unde erunt adhuc ambulantibus super terram, nisi ex divinis eloquiis, ex verbo Dei, ex parabola aliqua Scripturarum scrutata et investigata, ex dulcedine inventionis, quam praecessit labor inquisitionis? Sunt quaedam deliciae sanctae et bonae in libris. Neque enim sunt in auro et argento, in epulis atque luxuria, in venatibus et piscatibus, in ludo et joco, in theatricis nugis, in affectandis et apprehendendis ruinosis honoribus; neque enim vera sunt gaudia in his omnibus, et in his libris nulla sunt: imo vero anima illa ima transiliens, et in his delectata dicat, quia verum dicit et secura dicit, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua Domine 6Psal. CXVIII, 83 . Veniat adhuc iste Idithun, transiliat eos qui delectantur imis; et delectetur in his, et gaudeat in verbo Domini, in delectatione legis Altissimi. Sed quid dicimus? Et hinc transiliendum est in aliud? An huc usque habet quo transiliat qui transilire desiderat? Voces potius ejus audiamus. Jam enim iste transiliens videtur mihi quod habitabat in eloquiis Dei, et ibi didicit haec, quae audituri sumus.

Notes

  1. 1. Psal. XVIII, 4
  2. 2. Psal. XXXV, 12
  3. 3. Gen. XXVIII, 12
  4. 4. Psal. LIV, 7
  5. 5. Psal. LXXIX, 17
  6. 6. Psal. CXVIII, 83