TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Accelera ut eximas me: exauditur enim in hoc, cum dicit, Accelera. Ad hoc enim positum est verbum, ut hoc totum quod nobis diu videtur quamdiu volvitur saeculum, intelligas punctum esse. Non est diu quod habet extremum. Ab Adam usque ad hodiernam diem peractum est, et multo utique plus peractum est quam restat peragendum. Si adhuc viveret Adam, et hodie moreretur; quid ei prodesset tamdiu esse, tamdiu vixisse? Ergo celeritas haec quare? Quia transvolant tempora: et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est. Jam hanc celeritatem iste intellexerat in ecstasi. Accelera ut eximas me. Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus refugii tu mihi esto, Deus protector, domus refugii. Aliquando enim periclitor, et volo fugere: quo fugio? ad quem locum tutus fugio? ad quem montem? ad quam speluncam? ad quae tecta munita? Quam arcem teneam? quibus muris ambiar? Quocumque iero, sequor me. Quidquid enim vis potes fugere, homo, praeter conscientiam tuam. Intra in domum tuam, requiesce in lecto tuo, intra in interiora: interius habere nihil potes, quo fugias a conscientia tua, si rodunt te peccata tua. Quia vero dixit: Accelera ut eximas me, et in tua justitia erue me, ut dimittas peccata mea, et aedifices in me justitiam tuam: tu mihi eris domus refugii, ad te confugio. Nam a te quo fugiam? Irascitur tibi Deus, quo fugies? Audi quid dicat in alio psalmo, timens iram Dei: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades 26Psal. CXXXVIII, 7, 8 . Quocumque iero, ibi te invenio. Et si irasceris, ultorem te invenio; si placatus es, adjutorem. Nihil mihi ergo restat, nisi ad te fugere, non a te. Ut evadas hominem dominum quicumque servus es, fugis in ea loca ubi non est dominus tuus: ut evadas Deum, fuge ad Dominum. Nam non est quo fugias Deum. Praesto sunt omnia et nuda Omnipotentis oculis. Tu ergo mihi, inquit, esto domus refugii. Nam si salvus non fuero, quomodo fugio? Sana me, et fugio ad te. Nam si me non sanas, ambulare non possum, fugere quomodo potero? Quo iret, quo fugeret, si ambulare non posset, semivivus in via, sauciatus vulneribus latronum? Quem transiens sacerdos praeteriit, transiens Levita praeteriit, transiens Samaritanus miseratus est 27Luc. X, 30, id est ipse Dominus, qui miseratus est genus humanum. Samarites enim custos interpretatur. Et quis nos custodit, si ille deserit? Merito, cum Judaei conviciantes dicerent, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes 28Joan. VIII, 48 ? unum respuit, alterum amplexus est: Ego, inquit, daemonium non habeo: non dixit, Non sum Samaritanus: sic intelligi volens nostrum se esse custodem. Miseratus ergo accessit, curavit, ad stabulum perduxit, implevit circa eum misericordiam: ille jam potest ambulare, potest et fugere. Quo fugeret nisi ad Deum, ubi fecit sibi domum refugii?

Notes

  1. 26. Psal. CXXXVIII, 7, 8
  2. 27. Luc. X, 30
  3. 28. Joan. VIII, 48