[«vers.» 21.] Omnes ergo una voce dicamus quod sequitur: «Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.» Ex Sion et Jerusalem. Sion Speculatio, Jerusalem Visio pacis. In qua Jerusalem nunc habitaturus est? In illa quae cecidit? Non, sed in illa matre nostra, quae est in coelis, de qua dictum est, «Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum» 59Isai. LIV, 1; Galat. IV, 26, 27 . Nunc ergo Dominus ex Sion, quia speculamur quoad veniat: nunc tamen quamdiu in spe vivimus, in Sion sumus. Finita via habitabimus in illa civitate, quae nunquam ruitura est; quia et Dominus habitat in ea, et custodit eam: quae est visio pacis aeterna Jerusalem, pacis illius, fratres mei, cui laudandae lingua non sufficit, ubi nullum hostem jam sentiemus nec in Ecclesia, nec extra Ecclesiam, nec in carne nostra, nec in cogitatione nostra. Absorbebitur mors in victoriam 60I Cor. XV, 54 , et vacabimus ad videndum Deum in pace aeterna, cives Jerusalem facti civitatis Dei.