[«vers. 21, 22.] Obliti sunt Deum qui salvavit eos.» Quomodo salvavit eos? «Qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.» Quae sunt mirabilia, ipsa sunt terribilia; nulla quippe admiratio est sine quadam formidine: quamvis ista etiam hinc terribilia dici potuerint, quod adversarios afflixerunt, et istis quid deberent timere, monstrarunt.