Propterea enim non est praetermittendum, quia venit in mentem, ne forte aliquem perturbet lectio divinorum Librorum: quidam evangelista dicit hora sexta crucifixum Dominum 14Joan. XIX, 14, et quidam hora tertia 15Marc. XV, 25: nisi intelligamus, perturbamur. Et jam incipiente sexta hora dicitur Pilatus sedisse pro tribunali; et revera quando levatus est Dominus in ligno, hora sexta erat. Sed alius evangelista intuens animum Judaeorum, quia volebant se immunes videri a morte Domini, narrando eos ostendit reos, dicens Dominum hora tertia crucifixum. Considerantes autem omnem circumstantiam lectionis, quanta agi potuerint, cum apud Pilatum Dominus accusaretur, ut crucifigeretur; invenimus horam tertiam esse potuisse, quando illi clamaverunt, Crucifige, crucifige. Ergo verius illi tunc occiderunt, quando clamaverunt. Apparitores potestatis hora sexta crucifixerunt; praevaricatores Legis hora tertia clamaverunt: quod illi manibus hora sexta, hoc illi lingua hora tertia. Rei magis isti qui clamando saeviebant, quam illi qui obtemperando administrabant. Ipsum est totum acumen Judaeorum; hoc est quod pro magno quaesierunt: Occidamus, et non occidamus; sic occidamus, ut non ipsi occidisse judicemur. Exacuerunt tanquam gladium linguas suas.