TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 9.] Quoniam tu es, Domine, spes mea.» Ecce venit ad illud, quare non cadat a ruina et daemonio meridiano: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Quid est quod in alto est refugium tuum? Multi enim sic sibi faciunt refugium Dei, quo fugiant a temporalibus aestibus. In alto est enim refugium Dei, valde in occulto est, quo fugias ab ira ventura. Intus «altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angegelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.» Ista sunt verba quae diabolus dixit Domino Jesu Christo, quando illum tentavit. Sed quia diligentius consideranda sunt, ne vos fatigemus, differamus in crastinum (quia et crastino debetur vobis sermo), ut ab isto loco Psalmi rursus incipiamus, propter taedium vestrum; ne cum volumus finire res obscuras, praecipitemus, et non perveniant ad intelligentiam vestram.