TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 10, 11.] «Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos: circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos.» Quod ait, «Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos,» significat Ecclesiae labores atque victoriam; sed quasi causa quaereretur unde tanta mala superare potuerit, respectum est ad exemplum, et dixit quid primo passa sit in capite suo, addendo quod sequitur, «Circumdantes circumdederunt me:» et bene ibi non repetitum est, «omnes gentes;» quod a Judaeis solis factum est. «Et in nomine Domini ultus sum eos:» quia illic ipse pius populus, quod est corpus Christi, persecutores sensit, de quorum genere caro illa suscepta et suspensa est, et pro quo factum est quidquid ab illa interiore divinitate per exteriorem carnem virtute immortali mortaliter factum est.