[«vers.» 58, 59.] Sed quomodo custodit, nisi hoc donet atque ad hoc adjuvet Spiritus vivificans; ne littera occidat 230II Cor. III, 6 , et peccatum occasione accepta per mandatum operetur in homine omnem concupiscentiam 231Rom. VII, 8 . Invocandus est igitur: sic enim ab eo fides impetrat quod lex imperat; quoniam qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 232Joel II, 32; Rom. X, 13 . Et ideo vide quid subjungat: «Precatus sum faciem tuam in toto corde meo.» Et dicens quomodo sit precatus: «Miserere,» inquit, «mei secundum eloquium tuum.» Et tanquam exauditus atque adjutus ab eo quem precatus est: «Cogitavi,» inquit, «vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Averti» scilicet a viis meis, quae displicuerunt mihi, ut irent in testimonia tua, atque ibi haberent viam. Plures enim codices non habent, «Quia cogitavi,» sicut in quibusdam legitur; sed tantummodo, «Cogitavi.» Quod autem hic positum est, «Et averti pedes meos;» nonnulli habent, «Quia cogitavi, et avertisti pedes meos:» ut hoc Dei potius gratiae tribuatur, secundum illum quod Apostolus ait, «Deus est enim qui operatur in vobis» 233Philipp. II, 13 : cui etiam dicitur, «Averte oculos meos, ne videant vanitatem.» Si oculos, ne videant vanitatem, cur non et pedes, ne sectentur errorem? Propter quod et illud scriptum est: «Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos» 234Psal. XXIV, 15 . Sed sive «avertisti pedes meos,» sive «averti pedes meos» legatur, ab illo fit ut faciamus, cujus faciem precatus est in corde suo, et cui dixit, «Miserere mei secundum eloquium tuum,» hoc est, secundum verbum promissionis tuae. Filii quippe promissionis in semine deputantur Abrahae. 235Rom. IX, 8 et 9 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 230. II Cor. III, 6
- 231. Rom. VII, 8
- 232. Joel II, 32; Rom. X, 13
- 233. Philipp. II, 13
- 234. Psal. XXIV, 15
- 235. Rom. IX, 8 et 9