«Neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis non reprobabo.» Non quia filii ejus peccant, ideo ego mendax inveniar: promisi, facio. Pone quia volunt illi etiam cum desperatione peccare, et sic ire omnino in peccata, ut offendant oculos Patris, et exhaeredari mereantur; nonne ipse est Deus de quo dictum est: «De lapidibus istis suscitabit filios Abrahae» 53Matth. III, 9 ? Itaque dico vobis, fratres: multi christiani tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur, et emendantur, et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem recusantes, habentes tamen signum Christi, eunt in tales iniquitates, ut non possit nisi recitari contra eos, «Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt» 54Galat. V, 21 . Non tamen propter hos remanebit Christus sine haereditate: non propter paleam etiam frumenta interibunt 55Matth. III, 12 ; non propter pisces malos nihil ex illa sagena mittetur in vascula 56Id. XIII, 47, 48 . Novit Dominus qui sunt ejus 57II Tim. II, 19 . Securus enim promisit, qui nos antequam essemus praedestinavit: «Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit.» Peccent quantum volent desperati: respondeant membra Christi, «Si Deus pro nobis, quis contra nos» 58Rom. VIII, 29-31 ? Non ergo nocebit Deus in veritate sua, nec profanabit testamentum suum. Manet immobile testamentum ejus, quia ipse sibi praesciens praedestinavit haeredes: et quae procedunt de labiis ejus, non reprobabit.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 53. Matth. III, 9
- 54. Galat. V, 21
- 55. Matth. III, 12
- 56. Id. XIII, 47, 48
- 57. II Tim. II, 19
- 58. Rom. VIII, 29-31