Quis autem novit vias istas hominis, fratres mei, nisi vere ille cui dictum est, «Tu cognovisti semitas meas?» Omnia enim facta humana ante oculos hominum; incertum est quo corde fiant. Et quam multi impii metientes semetipsos, ex semetipsis dicunt de nobis quod ista in Ecclesia quaerimus, honores, laudes, utilitates temporales? Quam multi dicunt me propterea loqui vobis, ut acclametis et laudetis me, et hunc me habere finem et hanc intentionem, cum loquor? Et quomodo eis ostendo non ea intentione me loqui? Restat ut dicam, «Tu cognovisti semitas meas.» Quomodo illi sciunt quod nec vos scitis? Quomodo illi sciunt quod vix ego scio? Neque enim ego meipsum dijudico: qui enim dijudicat me, Dominus est 27I Cor. IV, 3 et 4 . Nescio quid de se Petrus nesciens praesumpsit, et aliud videbat medicus in viribus ejus. Ergo pie pureque clametur ad Dominum, quia vere clamatur, «Tu cognovisti semitas meas.» Sed vis ut ducat te per ipsas semitas? Esto mitis, esto mansuetus; noli esse ferox, noli superbus, noli excussa et erecta cervice, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 28Psal. XXXI, 9 . Cum enim fueris mitis, cum fueris mansuetus, insidet Dominus, et ducet te per vias suas: diriget enim mites in judicio, docebit mansuetos vias suas 29Psal. XXIV, 9 . «Tu» ergo «cognovisti semitas meas.»