TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Quo ergo fonte irrigaberis, et unde currit tantus torrens voluptatis ejus? Quoniam apud te, inquit, fons vitae. Quis est fons vitae, nisi Christus? Venit ad te in carne, ut irroraret fauces tuas sitientes: satiabit sperantem, qui irroravit sitientem. Quoniam apud te fons vitae , in lumine tuo videbimus lumen. Hic aliud est fons, aliud lumen: ibi non ita. Quod enim est fons, hoc est et lumen: et quidquid vis, illud vocas, quia non est quod vocas; quia non potes congruum nomen invenire, non remanet in uno nomine. Si diceres, quia lumen est solum, diceretur tibi: Sine causa ergo mihi dictum est ut esuriam et sitiam: quis enim est, qui manducet lumen? Illud plane recte mihi dictum est: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 41Ibid., 6, 8 : si lumen est, oculos meos parem. Para et fauces; quia illud quod lumen est, et fons est: fons, quia satiat sitientes; lumen, quia illuminat caecos. Hic aliquando alibi lumen, alibi fons. Aliquando enim currunt fontes et in tenebris; et aliquando in eremo pateris solem, non invenis fontem: hic ergo possunt ista duo esse separata, ibi non fatigaberis, quia fons est; non tenebraberis, quia lumen est.

Notes

  1. 41. Ibid., 6, 8