[vers. 72.] Et pavit eos, inquit, in innocentia cordis sui. Quid illo innocentius, qui ullum peccatum, non solum a quo vinceretur, sed etiam quod vinceret non habebat? Et in intellectu manuum suarum deduxit eos: vel, sicut aliqui codices habent, in intellectibus manuum suarum. Alius putaret ita congruentius potuisse dici, In innocentia manuum et intellectu cordis: hic autem qui magis quam alii quid loqueretur sciebat, cordi maluit adjungere innocentiam, et manibus intelligentiam. Illud propterea, quantum existimo, quia multi sibi videntur innocentes, qui non faciunt mala, cum timent ne patiantur si fecerint; vellent autem facere, si impune potuissent. Tales videri possunt habere innocentiam manuum, non tamen cordis. Et quae tandem aut qualis est ista innocentia, si cordis non est, ubi homo factus est ad imaginem Dei? Quod vero ait, In intellectu, vel intelligentia manuum suarum deduxit eos, videtur mihi eam dixisse intelligentiam quam ipse facit in credentibus; ideo manuum suarum: facere quippe ad manus pertinet: sed sicut possunt intelligi manus Dei, quia et Christus sic homo, ut etiam Deus. Hoc certe ille David, de cujus est iste semine, facere non poterat in populo cui sicut homo regnabat; sed ille hoc facit, cui recte anima fidelis dicere potest: Intelligere me facito, et perscrutabor legem tuam 131Psal. CXVIII, 34 . Proinde, ne ab illo erremus, dum de nostra, velut ex nobis sit, intelligentia fidimus, ejus manibus nos credendo subdamus. Ipse in nobis eam faciat, ut in intelligentia manuum suarum nos deducat erutos ab errore, eoque perducat ubi jam non possimus errare. Hic est fructus populi Dei, attendentis legem Dei, et inclinantis aurem suam in verba oris ejus, ut dirigat in eo cor suum, et sit cum illo creditus spiritus ejus, ne immutetur in generationem pravam et amaricantem; sed his omnibus sibi annuntiatis, non solum ad praesentem vitam, verum etiam ad aeternam, nec tantum ad recipienda bonorum operum praemia, sed etiam in ipsa bona opera facienda, ponat in Deo spem suam.