Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Unde enim insaniae mendaces? Insania mendax, sanitas verax. Quae vides bona putas, falleris: sanus non es, nimia febre phreneticus factus es; verum non est quod amas. Laudas aurigam, clamas aurigae, insanis in aurigam. Vanitas est, insania mendax est. Non est, ait: nihil melius, nihil delectabilius. Quid facio febrienti? Si est in vobis misericordia, orate pro talibus. Quia et ipse medicus plerumque in desperatione convertitur ad eos qui circumstant lacrymantes in domo, qui pendent ex ore ejus audire sententiam de aegroto et periclitante: stat anceps medicus, non videt bonum quod promittat, timet malum pronuntiare, ne terreat; modestam plane iste concipit sententiam: Bonus Deus omnia potest, orate pro illo. Quem itaque comprehendam istorum insanorum? Quis me audiat? quis eorum nos non miseros dicat? Quia cum eis non insanimus, amisisse nos putant magnas et varias voluptates, in quibus ipsi insaniunt: nec vident quia mendaces sunt. Quando illi ovum do vel invito, vel calicem salutarem porrigo saucio; et quomodo reficiam, quando invenio? Ne inedia deficiat, et ad sanitatem non perveniat, hortor ut reficiat: pugnos parat, saevire vult in medicum. Et si percusserit, diligatur; et si injuriam fecerit, non relinquatur: rediturus est ad mentem, gratias acturus. Quam multi hic cognoscunt se, vident se invicem, et loquuntur de se in Ecclesia Dei; in Ecclesiae sanctae gremio attendunt studia sua jam bona circa verbum Dei, circa officia et obsequia charitatis, ad frequentandum gregem Christi non recedere de Ecclesia, vident et loquuntur ad invicem de invicem. Quis est iste circissarius? Quis est iste amator et laudator illius venatoris, illius histrionis? De alio loquitur, et ille de ipso. Certe ista sunt, certe gaudemus de talibus. Si gaudemus de talibus, non desperemus de talibus. Oremus pro ipsis, fratres carissimi: inde crescit numerus sanctorum, de numero qui erat impiorum. Et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ille vicit, talem equum junxit, pronuntiat, quasi divinus vult esse: affectat divinitatem amittendo fontem divinitatis: et saepe pronuntiat, et saepe fallitur. Quare hoc? Quia insaniae mendaces sunt. Quare autem aliquando proveniunt quae dicunt? Ut abducant insanos, ut amando ibi speciem veritatis, incurrant laqueum falsitatis: retro sint, relinquantur, amputentur. Si membra nostra erant, mortificentur: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram 28Coloss. III, 5 . Sit spes nostra Deus noster. Qui fecit omnia, melior est omnibus; qui pulchra fecit, pulchrior est omnibus; qui fortia, fortior est; qui magna, major est: quidquid amaveris, ille tibi erit. Disce amare in creatura creatorem, et in factura factorem; ne teneat te quod ab illo factum est, et amittas eum a quo et ipse factus es. Ergo, Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces.