[vers. 17.] Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desiderium illud quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus hujus saeculi Domini diem concupiscerent. Praeparationem cordis eorum exaudivit auris tua: haec est cordis praeparatio, de qua in alio psalmo canitur, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum 60Psal. LVI, 8 ; de qua dicit Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 61Rom. VIII, 25 . Jam vero aurem Dei, non membrum corporeum, sed potentiam esse qua exaudit, regulariter debemus accipere; atque ita quibusque nominatis membris ejus, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intelligi, ne saepe ista repetantur: non enim corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed praeparationem cordis exaudit.