[«vers.» 5, 6.] Denique illud quod in cruce dixit, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» 11Luc. XXIII, 34 ; etiam in isto psalmo deinceps dicitur, «Deputatus sum cum descendentibus in lacum:» utique a nescientibus quid facerent, qui eum sic mori putaverunt, ut moriuntur homines caeteri, tanquam necessitati subditum atque illa necessitate devictum. «Lacum» enim dixit, vel miseriae vel inferni profunditatem.