Potest et iste psalmus accipi ad personam Christi alio modo, id est, ut totus loquatur. Totus dico, cum corpore suo cui caput est, secundum Apostolum qui dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra 23I Cor. XII, 27 ; ergo ille caput est hujus corporis. Propter quod alio loco dicit: Veritatem autem facientes in charitate, augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus connexum et compactum est 24Ephes. IV, 15, 16 . Loquitur ergo apud Prophetam simul Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum constituta per universum orbem terrarum, quod jam contigisse scimus: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me, christianum nomen exterminare cupientes. Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus: non enim aliter sperarent posse se perdere Ecclesiam latissime pullulantem, nisi ad Dei curam pertinere non crederent. Tu autem, Domine, susceptor meus es: in Christo utique; nam in illo homine et Ecclesia suscepta est a Verbo, quod caro factum est, et habitavit in nobis 25Joan. I, 14; quia et in coelestibus nos sedere fecit una cum illo 26Ephes. II, 6: praecedente enim capite, membra caetera consequentur; quis enim nos separabit a charitate Christi 27Rom. VIII, 35? Recte ergo dicit etiam Ecclesia: Susceptor meus es, gloria mea; non enim sibi tribuit quod excellit, cum intelligit cujus gratia et misericordia talis est. Et exaltans caput meum, ipsum scilicet qui primogenitus a mortuis ascendit in coelum. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Haec est oratio omnium sanctorum, odor suavitatis qui ascendit in conspectu Domini: jam enim exauditur Ecclesia de ipso monte, quod etiam caput ejus est; vel de illa justitia Dei, qua et liberantur electi ejus, et persecutores eorum puniuntur. Dicat populus Dei etiam illud: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me, ut adjungatur et cohaereat capiti suo; huic enim populo dictum est: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et continget te Christus 28Ephes. V, 14 ; quoniam de peccatoribus assumptus est, de quibus generaliter dictum est: Qui autem dormiunt, nocte dormiunt 29I Thess. V, 7 . Dicat etiam: Non timebo millia populi circumdantis me; circumvallantium scilicet gentium, ad exstinguendum nomen, si possent, ubicumque christianum. Sed quomodo timerentur, cum tanquam oleo sanguine martyrum in Christo ardor charitatis inflammaretur? Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus: potest hoc ipsi capiti suo corpus dicere; illo enim exsurgente salvum factum est, qui ascendit in altum, captivam egit captivitatem, dedit dona hominibus 30Psal. LXVII, 19: hoc enim in praedestinatione a Propheta dicitur, quo usque ad terras Dominum nostrum, illa de qua in Evangelio dicitur, messis matura 31Matth. IX, 37 deposuit, cujus salus est in ejus resurrectione, qui pro nobis dignatus est mori. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti: jam regnante Ecclesia, inimici nominis christiani confusione percussi sunt, et sive maledica verba eorum, sive principatus, in irritum deducti. Credite ergo, homines, quod Domini est salus: et, tu, Domine, sit super populum tuum benedictio tua.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 23. I Cor. XII, 27
- 24. Ephes. IV, 15, 16
- 25. Joan. I, 14
- 26. Ephes. II, 6
- 27. Rom. VIII, 35
- 28. Ephes. V, 14
- 29. I Thess. V, 7
- 30. Psal. LXVII, 19
- 31. Matth. IX, 37