TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 4.] Confiteamur ergo «Deo deorum, et Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Qui fecit mirabilia magna solus.» Sicut in omnium versuum novissimis partibus positum est, «Quoniam in aeternum misericordia ejus;» sic in omnium capitibus quamvis non sit positum, subaudiendum est, «Confitemini.» Quod in graeco evidentius apparet. Appareret autem et in latino, si eamdem locutionem transferre potuissent interpretes nostri. Quod quidem in isto versu possent, si dicerent, «facienti mirabilia:» quod enim nos habemus, «Qui fecit mirabilia;» graecus habet, «facienti mirabilia»; ubi necessario «Confitemini» subauditur. Atque utinam vel pronomen adderent, ut dicerent, Ei «qui facit;» vel, ei «qui fecit;» vel, ei «qui firmavit:» quia etiam sic facile intelligeretur «Confitemini» esse subaudiendum. Nunc vero ita obscurum factum est, ut qui codicem graecum sive nescierit inspicere, sive neglexerit, possit putare, «Qui fecit coelos, Qui firmavit terram, Qui fecit luminaria, quoniam in aeternum misericordia ejus,» ideo dictum, quasi propterea ista fecerit, «Quoniam in aeternum misericordia ejus:» cum ad ejus misericordiam illi pertineant, quos de miseria liberat; non autem ut ejus misericordiae fuisse intelligamus facere coelum et terram et luminaria, cum illud sit bonitatis ejus qui creavit omnia bona valde 6Gen. I, 31 . Creavit autem, ut essent omnia 7Sap. I, 14 ; hoc vero misericordiae, ut a peccatis nostris mundet nos, et a miseria liberet in aeternum. Ita ergo nos alloquitur Psalmus: «Confitemini Deo deorum, confitemini Domino dominorum;» confitemini ei «qui facit mirabilia magna solus;» confitemini ei «qui fecit coelos in intellectu;» confitemini ei «qui firmavit terram super aquas;» confitemini ei «qui fecit luminaria magna solus.» Cur autem confiteamur, in omnium versuum finibus ponit, «Quoniam in aeternum misericordia ejus.»

Notes

  1. 6. Gen. I, 31
  2. 7. Sap. I, 14