TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13-15.] Ideo ergo tu quaerebas solitudinem et pennas, ideo murmuras, haec ferre non potes, contradictionem et iniquitatem civitatis hujus. Requiesce in his qui tecum intus sunt, et noli quaerere solitudinem. Audi et de ipsis quid dicat, Quoniam si inimicus exprobrasset mihi. Et quidem superius conturbatus erat in exercitatione sua a voce inimici et a tribulatione peccatoris, forte in illa civitate positus, superba illa erigente turrem quae submersa est ut dividerentur eorum linguae 49Gen. XI, 4: attende intus quid gemat propter pericula a falsis fratribus. Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, id est, per superbiam mihi insultasset, magnificaret se super me, minaretur mihi quidquid posset: absconderem me utique ab eo. Ab illo qui foris est, ubi te absconderes? Inter illos qui intus sunt. Nunc autem vide, si non nihil aliud restat, nisi ut solitudinem quaeras. Tu vero, inquit, homo unanimis, dux meus et notus meus. Forte aliquando bonum consilium dedisti, forte aliquando praecessisti me, et salubre aliquid monuisti: in Ecclesia Dei simul fuimus. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos. Qui sunt dulces cibi? Non omnes qui adsunt noverunt; sed non amaricent qui noverunt, ut possint illis qui adhuc non noverunt dicere: Gustate, et videte, quoniam dulcis est Dominus 50Psal. XXXIII, 9 . Qui simul mecum dulces capiebas cibos. In domo Dei ambulavimus cum consensu. Unde ergo dissensio? Qui intus erat, foris factus est. Ambulavit mecum in domo Dei cum consensu: aliam domum erexit contra domum Dei. Quare illa relicta est, ubi ambulavimus cum consensu? quare illa deserta est, ubi dulces simul capiebamus cibos?

Notes

  1. 49. Gen. XI, 4
  2. 50. Psal. XXXIII, 9