Creditis, fratres, huc usque pervenisse eos de quibus dicitur, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea,» ut etiam ipsum Deum accusare non dubitent? Accusas avarum, et ille accusat Deum quia fecit aurum. Noli avarus esse. Et non faceret Deus aurum. Jam hoc restat, quia mala tua opera cohibere non potes, accusas opera bona Dei: displicet tibi creator et fabricator mundi. Non faceret et solem; quia multi in fenestris contendunt de luminaribus, et ad judicia se trahunt. O si vitia nostra cohibeamus! quia bona sunt omnia, quia bonus Deus qui fecit omnia; et laudant illum opera sua, considerata quia bona sunt, ab eo qui habet spiritum considerandi, spiritum pietatis et sapientiae. Undique laudatur Deus ab operibus suis. Quomodo illum laudant opera sua per os trium puerorum? quid praetermissum est? Laudant coeli, laudant Angeli, laudant sidera, laudant sol et luna, laudant dies ac noctes, laudat quidquid germinat de terra, laudat quidquid natat in mari, laudat quidquid volitat in aere, laudant omnes montes et colles, laudant frigora et aestus; et caetera omnia quae Deus fecit, audistis quia laudant Deum 13Dan. III, 57-90 : numquid audistis ibi quia laudat Deum avaritia, quia laudat Deum luxuria? Non laudant ista, quia non ipse illa fecit. Laudant ibi homines Deum; hominis creator est Deus. Avaritia opus est mali hominis; homo ipse opus est Dei. Et quid vult Deus? Occidere in te quod ipse fecisti, et salvare quod ipse fecit.