TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Denique accepta tanta securitate, quid dicunt? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt 10Matth. VIII, 24-26. Quoniam Christus in cujusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia ejus cor tanquam navis in hujus saeculi tempestate turbatur, qui fidem suam obliviscitur: tanquam Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra 11Luc. VIII, 25 ? Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset tranquillitas magna.

Notes

  1. 10. Matth. VIII, 24-26
  2. 11. Luc. VIII, 25