Notissimum arbitror esse Sanctitati vestrae quod ait Apostolus, «Non enim omnium est fides» 1II Thess. III, 2 ; et quod major esse soleat infidelium multitudo, non ignoratis: propter quod dicitur, «Domine, quis» «credidit auditui nostro» 2Isai. LIII, 1; Rom. X, 16 ? Inter quos etiam illi numerantur, de quibus dicit idem apostolus, «Omnes sua quaerunt, non quae Jesu Christi» 3Philipp. II, 21 : quos alio loco dicit non ex veritate, sed ex occasione praedicare verbum Dei, non caste 4Id. I, 17 , id est, non ex animo purae et sincerae charitatis. Aliud enim sentiebant, quod in eorum moribus apparebat; et aliud praedicabant, ut sancto nomine placerent hominibus: nam de his iterum dicit, «Neque enim isti Deo serviunt, sed suo ventri» 5Rom. XVI, 18 . Quos tamen Christum annuntiare permittit. Quamvis enim ea potius crederent quae ipsi faciebant, ut morerentur: ea tamen praedicabant, quae si alii credentes facerent, salvarentur; non enim aliud annuntiabant praeter regulam fidei. Eos quippe excludit Apostolus, dicens: «Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit» 6Galat. I, 9 . Illi non Christum annuntiant qui annuntiant falsitatem; quia Christus veritas est 7Joan. XIV, 6 . De istis autem dicit quod Christum annuntient; sed non caste, id est, non animo simplici et puro, et fide sincera quae per dilectionem operatur 8Galat. V, 6 : terrenis quippe cupiditatibus consulentes, regnum coelorum annuntiabant, habentes in pectore falsitatem, in lingua veritatem. Sciens itaque Apostolus etiam per Judam evangelizantem credentes esse liberatos, istos quoque ita permittit: «Sive,» inquit, «occasione, sive veritate Christus annuntietur» 9Philipp. I, 18 . Veritatem quippe annuntiabant, etiamsi non veritate, id est non vero animo. Isti loquuntur quod non credunt, et ideo reprobati sunt; quamvis sint utiles eis quos instruit Dominus, dicens: «Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt» 10Matth. XXIII, 3 . Unde, nisi quia utilia non credunt esse quae dicunt? Sunt autem alii qui credunt, et non loquuntur quod credunt, vel pigritia, vel timore. Nam et ille servus quamvis talentum habuerit, tamen quia erogare noluit, audit a Domino judice: «Serve nequam et piger.» Et alio Evangelii loco dictum est quod multi ex principibus Judaeorum credidissent in eum, sed non eum confitebantur, ne expellerentur de synagogis; sed etiam ipsi reprehensi atque improbati sunt: sequitur enim Evangelista dicens, «Amaverunt enim gloriam hominum magis quam Dei» 11Joan. XII, 42, 43 . Si ergo et illi qui verum quod loquuntur non credunt, et illi qui verum quod credunt non loquuntur, merito reprobantur; quis erit servus vere dicendus fidelis, nisi ille cui dicitur: «Euge, serve bone, quoniam in modico fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui?» Talis itaque servus nec antequam credat loquitur, nec cum crediderit tacet; ne vel sic eroget ut ipse non habeat, vel quod habet non erogando non habeat. Sic enim dictum est: «Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo» 12Matth. XXV, 21-29 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. II Thess. III, 2
- 2. Isai. LIII, 1; Rom. X, 16
- 3. Philipp. II, 21
- 4. Id. I, 17
- 5. Rom. XVI, 18
- 6. Galat. I, 9
- 7. Joan. XIV, 6
- 8. Galat. V, 6
- 9. Philipp. I, 18
- 10. Matth. XXIII, 3
- 11. Joan. XII, 42, 43
- 12. Matth. XXV, 21-29