[«vers. 23.] Non proficiet inimicus in eo.» Saevit quidem inimicus, sed non proficiet in eo: solet quidem nocere, sed non nocebit. Quid est ergo quod affliget? Exercebit, non nocebit: proderit saeviendo, quia in quos saevit, coronabuntur vincendo. Quid enim vincitur, si nihil contra nos saevit? aut ubi adjutor noster Deus, si nos non dimicamus? Inimicus ergo faciet quod suum est; sed «non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.»