[«vers.» 9.] Videte si non hoc est unde exsultaverunt filiae Judaeae. «Et exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram.» Non super solam Judaeam, non super solam Jerusalem, non super solam Sion, sed «super omnem terram.» Huic universae terrae judicia Dei viguerunt, ut undique populos convocaret: quibus non communicant, qui se praeciderunt; nec audiunt praedictum, nec vident impletum, «Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Nimis exaltatus es super omnes deos.» Quid est, «nimis?» Nam de Christo dicitur. Quid est ergo, «nimis,» nisi ut intelligaris aequalis Patri? Quid est, «super omnes deos?» qui sunt? Idola non habent sensum, non habent vitam: daemonia habent sensum, habent vitam; sed mala sunt. Quid magnum est quia exaltatus est Christus super idola? Exaltatus est super daemonia; sed nec hoc valde magnum est: daemonia quidem dii Gentium 40Psal. XCV, 5 , sed ille nimis exaltatus est super omnes deos. Et homines dicti sunt dii, «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes:» item scriptum est, «Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernens» 41Psal. LXXXI, 6, 1 . Super omnes exaltatus est Jesus Christus Dominus noster: nec tantum super idola, nec tantum super daemonia; sed super omnes homines justos. Et hoc parum est; super omnes etiam Angelos: nam unde est, «Adorate eum omnes Angeli ejus? Nimis exaltatus es super omnes deos.»