[vers. 9.] Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Multa transilivi, multa quidem transilivi: sed si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 46I Joan. I, 8 . Multa transilivi; sed adhuc tundo pectus, et dico: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 47Matth. VI, 12 . Tu ergo exspectatio mea, finis meus: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti 48Rom. X, 4 . Ab omnibus, non solum ab eis, ne revolvar in ea quae transilivi: sed ab omnibus omnino, propter quae mihi modo pectus tundens dico, Dimitte nobis debita nostra. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: ita sapientem, et tenentem quod ait Apostolus, Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Cum enim se diceret nondum esse perfectum, ibi continuo secutus ait: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Quid est, Quotquot perfecti sumus? Jam dudum tu dixeras: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Sequere ordinem dictorum. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu 49Philip. III, 12-15 . Ideo nondum perfectus, quia sequitur ad palmam supernae vocationis Dei, quam nondum invenit, ad quam nondum pervenit. Si autem non est perfectus, quia non illuc pervenit, quis nostrum perfectus est? Tamen sequitur et ait: Quotquot enim perfecti, hoc sapiamus. Tu non es perfectus, o Apostole, et nos perfecti? Sed excidit vobis, quia se modo perfectum dixit? Non enim ait, Quotquot perfecti, hoc sapiatis; sed, Quotquot, inquit, perfecti, hoc sapiamus: cum paulo ante dixisset, Non quia jam acceperim aut jam perfectus sim. Aliter ergo hic non potes esse perfectus, nisi scias, hic te non esse posse perfectum. Haec ergo erit perfectio tua, sic te quaedam transilisse, ut ad quaedam properes; sic quaedam te transilisse, ut restet aliud ad quod omnibus transactis transiliendum est. Haec tuta fides est. Nam quisquis se jam pervenisse putat, in alto se ponit, ut cadat.