[«vers. 23.] Et dixit ut disperderet eos.» Quia obliti sunt eum qui salvos fecit eos, faciens magnalia, et fecerunt et adoraverunt sculptile, hoc utique tam immani scelere et incredibili impietate, digni fuerant qui perirent. «Dixit» ergo «ut disperderet eos; si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus.» Non ita dixit stetisse «in confractione,» quasi ut frangeret iram Dei; sed «in confractione,» id est, in plaga qua erant illi feriendi: id est, nisi objecisset seipsum pro eis, dicens, «Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo» 31Exod. XXXII, 31, 32 . Ubi demonstratum est intercessio sanctorum quantum pro aliis valeat apud Deum. Securus enim Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam, ne illos quos juste posset, deleret. Ita stetit «in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.»