[vers. 5.] Quaerens ergo Deum meum in rebus visibilibus et corporalibus, et non inveniens; quaerens ejus substantiam in meipso, quasi sit aliquid qualis ego sum, neque hoc inveniens; aliquid super animam esse sentio Deum meum. Ergo, ut eum tangerem, Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam. Quando anima mea contingeret quod super animam meam quaeritur, nisi anima mea super seipsam effunderetur? Si enim in seipsa remaneret, nihil aliud quam se videret: et cum se videret, non utique Deum suum videret. Dicant jam insultatores mei, Ubi est Deus tuus? dicant: ego quamdiu non video, quamdiu differor, manduco die ac nocte lacrymas meas. Dicant illi adhuc, Ubi est Deus tuus? quaero ego Deum meum in omni corpore, sive terrestri, sive coelesti, et non invenio: quaero substantiam ejus in anima mea, et non invenio: meditatus sum tamen inquisitionem Dei mei, et per ea quae facta sunt, invisibilia Dei mei cupiens intellecta conspicere 13Rom. I, 20, effudi super me animam meam; et non jam restat quem tangam, nisi Deum meum. Ibi enim domus Dei mei, super animam meam: ibi habitat, inde me prospicit, inde me creavit, inde me gubernat, inde mihi consulit, inde me excitat, inde me vocat, inde me dirigit, inde me ducit, inde me perducit.